Kirche · Glaube · Katholisch · Messe · Gottesdienst · Gebet · Liturgie · Bischof · Alte-Messe · Feier · Lexikon · Bibel · Eucharistiefeier · römisch  
  Pro Missa Tridentina  
Jesus und seine J�nger
Links    Kontakt    Impressum    Datenschutz    Gebet
  Startseite

Aktuell

Liturgie

Hl. Messen

Verein

Medien

Bilder

Lexikon

Facebook- Fan werden!

 

Ecclesia Dei-Latein

Motu Proprio Ecclesia Dei

Quibus Commissio quædam ad plenam ecclesialem communionem Fraternitatis sacerdotalis a sancto Pio X sodalium vel eidem coniunctorum expediendam instituitur.

1. Ecclesia Dei adflicta illegitimam cognovit episcopalem ordinationem ab Archiepiscopo Marcello Lefebvre die tricesimo mensis Iunii collatam, unde ad nihilum sunt omnes conatus redacti horum superiorum annorum ut nempe in tuto collocaretur ipsa cum Ecclesia communio Fraternitatis Sacerdotalis a Sancto Pio Decimo quam idem condidit Reverendissimus Dominus Lefebvre. Nulli enim rei profuerunt eius modi conamina, quæ prioribus mensibus fervidius usque fiebant quibusque Apostolica Sedes patientiam adhibebat et indulgentiam, quantam quidem ullo modo fieri licebat.1

2. Mæstitia vero hæc præsertim a Sancti Petri Successore persentitur, ad quem videlicet primum unitatis Ecclesiæ tutela pertinet,2 quantumvis parvus numerus eorum fuerit qui hisce recta via implicantur eventibus, quoniam unusquisque homo a Deo diligatur iam ex sese Christoque sanguine est redemptus de Cruce in omnium hominum salutem profuso.
Adiuncta peculiaria, tum obiectiva tum etiam
subiectiva, in quibus actus Archiepiscopi Lefebvre evenit, universis quidem opportunitatem præbent ut alte res ponderentur atque officium fidelitatis renovetur erga Christum eiusque Ecclesiam.

3. In semetipso talis actus fuit inoboedientia adversus Romanum Pontificem in causa quadam gravissima summique omnino ponderis pro Ecclesiæ unitate, cuius generis est episcoporum ordinatio per quam nempe sacramentaliter sustinetur apostolica successio. Quam ob rem talis inoboedientia - secum quæ infert veram repudiationem Primatus Romani -- actum schismaticum3 efficit. Atque eundem peragentes actum, quamquam publicum monitum ad illos deferendum curaverat Cardinalis Præfectus Congregationis pro Episcopis superiore die decimo septimo mensis Iunii, Reverendissimus Dominus Lefebvre necnon sacerdotes Bernardus Fellay, Bernardus Tissier de Mallerais, Richardus Williamson et Alfonsus de Galarreta in gravem incurrerunt excommunicationis poenam iam ecclesiastica disciplina præstitutam.4

4. Huius autem schismatici actus radix dignosci potest in ipsa aliqua imperfecta et pugnanti sibi notione Traditionis: imperfecta, quandoquidem non satis respicit indolem vivam eiusdem Traditionis, quæ -- uti clarissime docet Concilium Vaticanum Secundum -- "est ab Apostolis ... sub assistentia Spiritus Sancti in Ecclesia proficit: crescit enim tam rerum quam verborum traditorum perceptio, tum ex contemplatione et studio credentium, qui ea conferunt in corde suo, tum ex intima spiritualium rerum quam experiuntur intellegentia, tum ex præconio eorum qui cum episcopatus successione charisma veritatis certu acceperunt".5
Sed omnino discors est pugnans Traditionis notio
quæ universali Ecclesiæ Magisterio opponitur, quod quidem pertinet ad Romanum Episcopum Episcoporumque coetum. Nemo profecto traditioni fidelis haberi potest qui ligamina nempe recidit ac vincula ab eo cui Christus ipsa in persona Apostoli Petri, ministerium commisit unitatis in Ecclesiam suam.6

5. Facinore modo patrato ante oculos obversante, nos debere intellegimus cunctos fideles conscios reddere quarumdam rerum quas tristis eventus hic præ se omnino fert.
a) Excitus reapse quem Episcopi Lefebvre motus
nuper habuit omnibus fidelibus potest dare ansam debetque aperte ac penitus cogitandi de propria erga Traditionem Ecclesiæ fidelitate, sincere a Magisterio sive ordinario, sive extraordinario, a Conciliis præsertim, a Nicæno ad Vaticanum II. Ex hac quidem meditatione, omnibus persuadendum est reiterato efficacique modo, oportere sane adhuc dilatare et fidelitatem augere, amotis omnino falsis interpretationibus ac arbitrariis et non legitimis amplificationibus de rebus ad doctrinam, liturgiam disciplinamque pertinentibus.
Præsertim ad Episcopos, per munus quidem
pastorale, officium grave pertinet perspicacem exercendi vigilantiam caritatis et fortitudinis plenam, ut eiusmodi fidelitas ubique servetur.7
Necesse tamen est, ut omnes Pastores et reliqui
Christifideles plane denuo agnoscant non modo auctoritatem, sed etiam Ecclesiæ thesaurum, quæ et in charismatum varietate et in rerum spiritalium necnon apostolatus traditionibus innituntur, quæque et pulchritudinem efficiunt unitatis in varietate: illius nempe "temperationis", quam Spiritus Sancti impulsu ad Cælum effert terrestris Ecclesia.
b) Velimus præterea, et theologos viros et alios
scientiarum ecclesiasticarum peritos admonere, ut et eorum sententia hisce in adiunctis exquiratur. Amplitudo, enim, et altitudo præceptorum Concilii Vaticani II renovatum postulant investigationis studium, quo Concilii perpetuitas una cum Traditione omnino illustretur, in iis potissimum doctrinæ partibus, quæ, cum fortasse novæ sint, nondum bene a quibusdam Ecclesiæ portionibus intellectæ sunt.
c) Hisce in adiunctis ante omnia cupimus sollemnem
et concitatam, paternam ac fraternam provocationem ad eos omnes interponere, qui quoquo modo hucusque cum navitate Archiepiscopi Lefebvre coniuncti sunt, ut grave servent officium adhærendi ad Christi Vicarium in unitate Ecclesiæ Catholicæ, neque velint ullo modo tam pravam usque sustinere agendi rationem. Omnes scire debent formalem schismati adhæsionem gravem esse in Deum iniuriam atque excommunicationem præ se ferre lege Ecclesiæ rite statutam.8
His omnibus fidelibus catholicis, qui se vinctos
sentiunt quibusdam antecedentibus formis liturgicis et disciplinaribus traditionis Latinæ, significare optamus etiam voluntatem Nostram - quacum petimus ut consocientur voluntates Episcoporum eorumque omnium, qui in Ecclesia ministerium exercent pastorale -- facilem iis reddendi communionem ecclesialem rationibus necessariis ad tuendam observantiam eorum appetitionum.

6. Consideratis momento et multiplicitate quæstionum in hoc documento memoratarum, hæc quæ sequuntur decernimus:
a) instituitur Commissio, cuius erit Episcopis
cooperari, Dicasteriis Curiæ Romanæ et circulis quorum interest, ut plenam expediat communionem ecclesialem sacerdotum, seminariorum alumnorum, communitatum aut singulorum religiosorum coniunctorum Fraternitati conditæ ab Archiepiscopo Lefebvre, qui cupiant Petri Successori in Ecclesia Catholica cohærere, suas servantes traditiones spiritales et liturgicas, iuxta Protocollum superiore die 5 mensis Maii obsignatum a Cardinali Ratzinger et ab Archiepiscopo Lefebvre;
b) hæc Commissio constat ex Cardinali Præside et
aliis membris Curiæ Romanæ, pro numero qui opportunus habebitur secundum rerum temporumque adiuncta;
c) insuper, ubique observandus erit animus eorum
qui se sentiunt traditioni Latinæ liturgicæ divinctos, idque per amplam ac liberalem applicationem normarum iamdiu ab Apostolica Sede editarum, quod attinet ad usum Missalis Romani iuxta editionem typicam anni 1962.9

7. Iam exeunte hoc anno, peculiari modo Sanctissimæ Virgini dicato, exoptamus adhortari omnes ut se adiungant continuæ deprecationi quam Christi Vicarius, per intercessionem Matris Ecclesiæ, Patri adhibet ipsis Filii verbis: Ut unum sint!

Datum Romæ, apud S. Petrum, die altero mensis Iulii,

anno MCMLXXXVIII, Pontificatus Nostri decimo.

IOANNES PAULUS PP. II


1. Cf. Nota informativa diei 16 Iunii 1988 in diurnario "L'Osservatore Romano" (17 Junii 1988), pp. 1-2.
2. Cf. Concilium Oecumenicum Vaticanum I, Const.
Pastor æternus, cap. 3: DS 3060.
3. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 751.
4. Cf. ibid., can. 1382.
5. Concilium Oecumenicum Vaticanum II, Const.
dogm. Dei Verbum, 8. Cf. Conc. Oec. Vat. I, Const.Dei Filius, cap. 4: DS 3020.
6. Cf. Mt 16, 18; Lc 10, 16; Conc. Oec. Vat. I, Const.
Pastor æternus, cap. 3: DS 3060.
7. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 386; Paulus PP. VI,
Adhort. Ap. Quinque iam anni (8 Decembris 1970): AAS 63 (1971), pp. 97-106.
8. Cf. Codex Iuris Canonici, can. 1364.
9. Cf. Congregatio pro Cultu Divino, Ep. Quattuor
abhinc annos: AAS 76 (1984), pp. 1088-1089.

 
    © Pro Missa Tridentina Disclaimer Datenschutz created by symweb